Mox aperit cartas, legit has, relegit simul illas,
in terramque facit virga ter mille figuras.
Magnum Semiphoram vocat audax: «Aglaque ya ya»,
et quascumque magi faciunt, facit ille pregheras.
Ecce fracassatas per sylvas impetus ingens
advenit, atque facit totum tremolare paësum.
Barbarizza venit, secum baiante cagnazzo.
«Quid, Pandraga», cridant; «quid nunc, Pandraga, comandas?»
Verum sbeffatos se se Rubicane videntes,
o qualem faciunt schioppanti ventre risaiam!
Procedit Rubican folios voltare quaderni.
Tres quoque terrisono veniunt stridore diabli;
Calcabrina prior, quem Gambatorta sequebat,
terzus adest Malatasca, focum qui naribus efflat.
«Quid, Pandraga, iubes; quid nam, Pandraga, rechiedis?»
Uriel et Futiel magno huc rumore galoppant.
«Quid, Pandraga, vocas; ad quid, Pandraga, domandas?»
Farfarellus adest, illi Draganizza secundat.
Hi quoque ridentes se noscunt esse gabatos.
Vix quibus adiunctis Malacoda ruinat, et ipsum
insequitur Marmotta furens, Satanasque tricornis.
«Quid, Pandraga, petis; quid nos, Pandraga, molestas?»
Cum vero nullam Pandragam adsistere cernunt,
sed tantum magicae Rubicanem stare magistrum,
o puta si rident, scherzantque insemma gaioffi!
Astaroth in furiam properat, sic Belzebub unum
portat forconem, seguitat Malabolza, nec asper
Grafficanis, habens rascum, succedere tardat.
«Quid, Pandraga, spias; ut quid, Pandraga, ruinas?»
Asmodeus adest, Alchinus, Molchana, Zaffus,
Taratar et Siriel, omnes facto agmine sbraiant:
«Quid, Pandraga, novi est; ad quid, Pandraga, vocamur?»
Stizzaferrus item, Melloniel, Acheron adsunt,
quos Malabranca sequens Ciriattum guidat apressum.
Magnum quisque facit tenebrata per aëra murmur:
«Quid, Pandraga, iuvat; quid te, Pandraga, talentat?»
Zaccara, Scarmilius, Paymon, Bombarda, Minossus
denique concludunt festam, dicuntque medemum:
«Quid, Pandraga, iubes; quid nam, Pandraga, comandas?»
Postea, scoperta Rubicani fraude, cachinnis
talibus urlabant, quod terrae motus et ipsum
nimborum tonitrum, coelique ruina videtur.
Unde viri virtus Baldi generosa repente
se levat, et tollens animos in corde feroces
irruit in medios, brando rutilante, diablos.
Belzebub, ut princeps aliorum, baiat in auras
more canis, bruttamque aciem rastellat in unum.
Tamburrinus adest gobbus Garapellus, et, ipsum
tamburri ad lypitop «Arma, arma», cridatur ubique.
Belzebub a tombis, solo sofiamine corni,
evocat armatos sex centum mille diablos.
Lucifer ignorat causam, spiat omnia, vultque
scire quid importat cotantum fare parecchium.
Respondetur ei: non altras esse casones