foris fructum tulisset, gaudere se dicebant mihi et illum inimicum et eos, qui in eadem causa essent,
numquam amicos futuros. quorum iniqui sermones cum ad me per homines honestissimos perferrentur,
cumque Pompeius ita contendisset ut nihil umquam magis, ut cum Crasso redirem in gratiam, Caesarque per
litteras maxima se molestia ex illa contentione adfectum ostenderet, habui non temporum solum rationem
meorum, sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata populo Romano esset nostra gratia, paene a meis
laribus in provinciam est profectus; nam, cum mihi condixisset, cenavit apud me in mei generi e Crassipedis
hortis. quam ob rem eius causam, quod te scribis audisse, magna illius commendatione susceptam defendi in
senatu, sicut mea fides postulabat. [21] accepisti, quibus rebus adductus quamque rem causamque
defenderim, quique meus in re publica sit pro mea parte capessenda status. de quo sic velim statuas, me haec
eadem sensurum fuisse, si mihi integra omnia ac libera fuissent; nam neque pugnandum arbitrarer contra
tantas opes neque delendum, etiam si id fieri posset, summorum civium principatum neque permanendum in
una sententia conversis rebus ac bonorum voluntatibus mutatis, sed temporibus adsentiendum. numquam
enim in praestantibus in re publica gubernanda viris laudata est in una sententia perpetua permansio, sed, ut in
enavigando tempestati obsequi artis est, etiam si portum tenere non queas, cum vero id possis mutata
velificatione adsequi, stultum est eum tenere cum periculo cursum, quem coeperis, potius quam eo
commutato quo velis tamen pervenire, sic, cum omnibus nobis in administranda re publica propositum esse
debeat, id quod a me saepissime dictum est, cum dignitate otium, non idem semper dicere, sed idem semper
spectare debemus. quam ob rem, ut paulo ante posui, si essent omnia mihi solutissima, tamen in re publica
non alius essem atque nunc sum; cum vero in hunc sensum et alliciar beneficiis hominum et compellar
iniuriis, facile patior ea me de re publica sentire ac dicere, quae maxime cum mihi tum etiam rei publicae
rationibus putem conducere; apertius autem haec ego ac saepius, quod et Quintus, frater meus, legatus est
Caesaris et nullum meum minimum dictum, non modo factum, pro Caesare intercessit, quod ille non ita
inlustri gratia exceperit, ut ego eum mihi devinctum putarem. itaque eius omni et gratia, quae summa est, et
opibus, quas intellegis esse maximas, sic fruor ut meis nec mihi aliter potuisse videor hominum perditorum
de me consilia frangere nisi cum praesidiis iis, quae semper habui, nunc etiam potentium benevolentiam
coniunxissem. [22] his ego consiliis, si te praesentem habuissem, ut opinio mea fert, essem usus eisdem;
novi enim temperantiam et moderationem naturae tuae, novi animum cum mihi amicissimum tum nulla in
ceteros malevolentia suffusum contraque cum magnum et excelsum tum etiam apertum et simplicem. vidi
ego quosdam in te talis, qualis tu eosdem in me videre potuisti; quae me moverunt, movissent eadem te
profecto. sed, quocumque tempore mihi potestas praesentis tui fuerit, tu eris omnium moderator consiliorum
meorum, tibi erit eidem, cui salus mea fuit, etiam dignitas curae; me quidem certe tuarum actionum,
sententiarum, voluntatum, rerum denique omnium socium comitemque habebis, neque mihi in omni vita res
tam erit ulla proposita, quam ut cotidie vehementius te de me optime meritum esse laetere. [23] quod rogas,
ut mea tibi scripta mittam, quae post discessum tuum scripserim, sunt orationes quaedam, quas Menocrito
dabo, neque ita multae, ne pertimescas. scripsi etiam (nam animum ab orationibus diiungo fere referoque ad
mansuetiores Musas, quae me maxime sicut iam a prima adulescentia e delectarunt)−−scripsi igitur
Aristotelio more, quem ad modum quidem volui, tris libros in disputatione ac dialogo 'de oratore,' quos
arbitror Lentulo tuo fore non inutilis; abhorrent enim a communibus praeceptis atque omnem antiquorum et
Aristoteliam et Isocratiam rationem oratoriam complectuntur. scripsi etiam versibus tris libros 'de temporibus
meis'; quos iam pridem ad te misissem, si esse edendos putassem; sunt enim testes et erunt sempiterni
meritorum erga me tuorum meaeque pietatis, sed, quia verebar non eos, qui se laesos arbitrarentur (etenim id
feci parce et molliter), sed eos, quos erat infinitum bene de me meritos omnis nominare. quos tamen ipsos
libros, si quem, cui recte committam, invenero, curabo ad te perferendos. atque istam quidem partem vitae
consuetudinisque nostrae totam ad te defero; quantum litteris, quantum studiis, veteribus nostris
delectationibus, consequi poterimus, id omne ad arbitrium tuum, qui haec semper amasti, libentissime
conferemus. [24] quae ad me de tuis rebus domesticis scribis quaeque mihi commendas ea tantae mihi curae
sunt, ut me nolim admoneri, rogari vero sine magno dolore vix possim. quod de Quinti fratris negotio scribis,
te priore aestate, quod morbo impeditus in Ciliciam non transieris, conficere non potuisse, nunc autem omnia
facturum, ut conficias, id scito esse eius modi, ut frater meus vere existimet adiuncto isto fundo patrimonium
fore suum per te constitutum. tu me de tuis rebus omnibus et de Lentuli tui nostrique studiis et
exercitationibus velim quam familiarissime certiorem et quam saepissime facias existimesque neminem
Epistulae ad familiares
LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM 15