90
philosophorum vita commentatio mortis est.» Ista, inquam, cogitatio docebit te mortalia facta
contemnere, aliamque vivendi viam, quam arripias, monstrabit. Interrogabis autem quenam
hec via est, seu quibus adeunda tramitibus. Respondebo tibi longis te monitionibus non
egere. Audi modo vocantem iugiter hortantemque spiritum et dicentem: «Hac iter est in
patriam.» Scis quid ille tibi suggerit, quas vias et que devia, quid sequendum vitandum ve
pronuntiet. Illi pare, si salvum te, si liberum esse cupis. Non longis deliberationibus opus est.
Factum exigit natura periculi: hostis instat a tergo et in faciem insultat; parietes tremunt in
quibus obsessus es. Non est ulterius hesitandum; quid tibi prodest dulciter aliis canere, si te
ipse non audis? Finem faciam: effuge scopulos. Eripe te in tutum. Sequere impetum animi,
qui eum sit turpis ad reliqua, ad honesto, pulcerrimus est.
Fr.
Utinam hec michi ab initio dixisses, priusquam his animum studiis addixissem.
Aug.
Dixi equidem sepe; et in ipsis primordiis, ubi te calamum arripuisse vidi, prefatus
sum, quod vita brevis et incerta, quod longus et certus labor, quod opus grande, quod fructus
exiguus foret. Sed aures tuas ostruxerant populorum voces, quas odisse simul et secutum
esse te stupeo. Ceterum, quia satis multa contulimus, queso, siquid ex me gratum accepisti,
ne patiaris situ desidiaque marcescere; siquid autem asperius, ne moleste feras.
Fr.
Ego vero tibi, tum pro aliis multis, tum pro hoc triduano colloquio magnas gratias
ago, quoniam et caligantia lumina detersisti et densam circumfusi erroris nebulam discussisti.
Huic autem quas referam grates, que, multiloquio non gravata, usque nos ad exitum
expectavit? Que si usquam faciem avertisset, operti tenebris per devia vagaremur,
solidumque nichil vel tua contineret oratio, vel intellectus meus exciperet. Nunc vero,
quoniam sedes vestra celum est, michi autem terrena nondum finitur habitatio, que quorsum
duratura sit nescio et in hoc pendeo anxius, ut vides, obsecro ne me, licet magnis tractibus
distantem, deseratis. Sine te enim, pater optime, vita mea inamena, sine hac autem nulla
foret.
Aug.
Impetratum puta, modo te ipse non deseras; alioquin, iure optimo desereris ab
omnibus.
Fr.
Adero michi ipse quantum potero, et sparsa anime fragmenta recolligam,
moraborque mecum sedulo. Sane nunc, dum loquimur, multa me magnaque, quamvis adhuc
mortalia, negotia expectant.